Sane cum prophetae toto prius studio laboraverunt, postmodum apostoli, et sequaces eorum, ut divinus cultus esset in terra illa, et ad omnia climata mundi ex ea deflueret, imo, quod maximum et ineffabile est, Deus, qui voluit incarnari, per quem facta sunt universa, per ineffabilem sapientiam et incomprehensibilem misericordiam suam, per infirmitatem carnis esuriem, sitim, crucem, et mortem et resurrectionem, salutem nostram ibi voluit operari, juxta quod dicitur: “Qui operatus est salutem in medio terrae” [Psalm 74:12] per seipsum ad hoc dignatus est laborare, nec lingua dicere, nec sensus cogitare potest, quantum nobis et universo dolendum sit populo Christiano, quod id nunc perpessa est terra illa, quod sub veteri populo legitur pertulisse. Nos autem credere non debemus quod ex injustitia Judicis ferientis, sed ex iniquitate potius populi delinquentis, ista provenerunt, cum legamus quod, quando populus convertebatur ad Dominum, persequebatur unus mille, et duo fugabant decem millia, imo, ipso populo quiescente, exercitum Sennacherib angelica manu consumptum.