Sed et terra illa devoravit habitatores suos, et nec diu habere quietum statum, nec transgressores legis divinae potuit retinere, doctrinam et exemplum tribuens illis qui ad coelestem Jerusalem intenderent, quod non possunt ad eam nisi per exercitium boni operis et per tentationes plurimas pervenire. Potuerunt autem ista timeri jampridem, quando Arroasia, et alia terra in potestatem transiit paganorum, et fuisset bene provisum, si populus qui remansit, ad poenitentiam rediisset; et Deum, quem praevaricatione offenderat, conversione placasset. Nec enim subito venit ira ejus, sed et ultionem differt, et tempus tribuit poenitenti. Tandem vero, qui in misericordia judicium non amittit, vindictam suam ad poenam transgredientium et cautelam salvandorum exercet. Porro nos, qui in tanta terrae illius contritione non solum peccatum habitatorum illius, sed et nostrum et totius populi Christiani debemus attendere ac vereri, ne quod reliquum est illius terrae depereat, et in alias etiam potestas eorum desaeviat regiones, cum ex omnibus partibus inter reges et principes, civitates et civitates dissensiones audiamus et scandala, ut lugere cum propheta et dicere valeamus: “Non est veritas, non est scientia Dei in terra, mendacium, homicidium et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem contigit” [Hosea 4:1–2].
Źródło i licencja
Fragment artykułu Wikipedia — Audita tremendi · historia autorów.
Tekst: CC BY-SA 4.0. Wydzielono fragment z dłuższego artykułu.