Unde hoc universis est cogitandum, imo et agendum, ut peccata nostra castigatione voluntaria emendantes, per poenitentiam et opera pietatis convertamur ad Dominum Deum nostrum, et in nobis primo quod male gessimus emendemus; deinde feritatem et malitiam hostium attendamus; et quod illi contra Deum tentare non timent, nos pro Deo, agere nullatenus haesitemus. Cogitate itaque, filii, qualiter in hunc mundum venistis, et qualiter exituri estis, et qualiter transeant universa, et pariter transeatis et vos; et poenitendi ac bene agendi tempus, quantum spectat ad vos, cum gratiarum actione recipite, et date vestra, date post vos ipsos, quia non estis ex vobis, nec quidquam a vobis habetis, qui nec culicem unum potestis facere super terram. Nec dicimus: dimittite, sed, praemittite in coeleste horreum quae habetis, et deponite apud eum, apud quem aerugo ea non demolitur, aut tinea, nec fures effodiunt, et furantur; laborantes ad recuperationem terrae illius, in qua pro salute nostra veritas de terra orta est, et sustinere pro nobis crucis patibulum non despexit;
Źródło i licencja
Fragment artykułu Wikipedia — Audita tremendi · historia autorów.
Tekst: CC BY-SA 4.0. Wydzielono fragment z dłuższego artykułu.