cujus idolum loco nominatissimo ponentes, cornu dextrae illius componunt plenum potu illo quem [variant: quod] Graeco vocabulo, ex aqua et melle, Hydromellum vocamus. Idem sanctus Hieronymus Aegiptos et omnes pene Orientales fecisse, in decimo octavo super Isaiam libro confirmat. Unde ultimo die Novembris mensis, in circuitu sedentes, in commune praegustant; et si cornu plenum invenerint, magno strepitu applaudunt [variant: plaudentes], quod eis futuro anno pleno copia cornu resdponsura sit in omnibus; si contra, gemunt. Hos ergo ita Henricus tributarios effecerat, ut, omnibus sollempnitatibus quibus coronabatur, reges eorum quatuor, lebetem quo carnes condiebantur, in humeris suis, per anulos quatuor vectibus ad coquinam vectitarent

Ten cesarz (Henryk III Salicki) posiadał liczne i wielkie cnoty;